MERCURIUS

MERCURIUS
I.
MERCURIUS
Iovis et Maiae fil. Graecis Hermes ἀπὸ τοῦ ἑρμηνεύειν. h. e. ab interpretando dictus. Voss. vero Ἑρμῆς vult esse ab Gap desc: Hebrew i. e. sermo, eloquium. Erat enim nuntius Deorum, unde Heratio in Odis l. 1. Od. 10.
------ Superis Deorum
Gratus, et Imis.
Claudian. l. 1. de Raptu Proserpin. v. 89. de eo,
------ Commune profundis
Et superis numen, qui fas per limen utrumque
Solus habet, gemminoque facit commercia mundo.
Praeter hunc tres alii Mercurii dicuntur, unus Caeli ac Diei fil. alter Liberi et Proserpinae, tertius Iuvis et Cyllenes, quem fama est ob Argi caedem profugum, literas Aegyptiis ostendisse. Verum omnes hi ad Maiae filium referri solent; cui idcirco alas in capite et pedibus attribuunt. eô commentô significare volentes, velocum frei per aere sermonem. Ideo autem Deorum nuntium dictum, quoniam per sermonem omnia cogitata enuntiantur. Dictus est Deus facundiae, quod hominibus eloquentiam praestare putabatur. Habitus est etiam Deus mercatorum, lucri, palaestrae, furum. Lyram invenit. Hermaphroditum ex sorore Venere genuit, Martem e duris carceribus liberavit, Argum interemit, Prometheum in Caucaso religavit. Vide Hesiod. Homer. in Hymn. Cartaium de Imag. Deor. Nat. Com. in Mythol. l. 5. c. 4. Est etiam unus ex 7. Planetis, omnium minimus, fere semper subest radiis solaribus, a quibus non recedit longius quam 28. gradus. Amerce, sive mercimonio Mercurii nomen forte. Sed (ut inquit Vir Doctus) Hebraeis est Mercolis, a negotiari: ut in illo proverbio de quo Drusius Proverb. Class. 1. l. 2. Proverb. 34. Sparsit Lapidem in Mercolis. Pro eo Salomon habet Margemah, a lapidibus obruit. Proverb. c. 26. v. 8. Sicut qui mittit lapidem in Margemal, vel, ut habet vulgaris. Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii; ita qui tribuit insipienti honorem. Erant autemqpud priscos Ἑρμαῖοι λόφοι, sive lapidum acervi Mercuriales, viis publicis et compitis ad itinera commonstranda congesti, quos transeuntes viatores crebro lapidum iactu in Mercurii
honorem augebant. Dicuntur acervi isti Ἕρμακες Nicandro; ac de iis est intelligendum, Anthol. l. 4. Epigramma 12.
Ἱερὸν Ἑρμείη με παραςτείχοντες ἔχευσαν
Ἄνθρωποι λίθινον σωρόν.
Voluit igitur sapientissimus ille hominum, eum qui stultum honestaverit, perinde sacene ac si acervum Mercurii lapidis iactu augeret, neuter enim beneficium agnoscit, neuter rependit. Alii autem a vendere, Mercurium deducunt. Nic. Lloyd. Coeterum, quamvis Ollae seu χύτραι aliis quoque Diis consecrandis, sive iam modo consecratis, quandoque offerrentur; potissimum tamen illae, quasique eis proprium, usum in Mercurioruns Consecrationibus habebant. Ita enim Aristophanes Pace:
Χο. Α῎γε δὴ. τί νῶιν ἐντεῦθεν ποιητέον;
Τρ. Τί δ᾿ ἄλλογ᾿ ἥ ταύτην χύτραις ἱδρυτέον?
Χο. Χύτραισιν, ὥσπερ μενφόμενον Ε῾ρμίδιον;
Τρ, Τί δαὶ δοκεῖ; βούλεςθε λαρινῷ βοΐ;
Χο. Βοῒ; μηδαμῶς ἵνα μὴ βοηθεῖν ποιδέοι:
Τρ. Α᾿λλα ὑῒ παχείᾳ καὶ μεγάλῃ; etc.
Ch. Age quid iam deinceps faciendum est?
Tr. Quid aliud, quam illam ollis Consecrando statuere?
Ch. Ollisne, tamquam vitem quendam Mercuriolum?
Tr. Quid aliud videtur, num Iuvenco saginato?
Ch. Iuvenco? nequaquam; ne aliquo nobis iuvandum sit.
Tr. Suine pingui ac magnâ etc.
Ad quae verba notat Scholiastes, ditiores ac largos Deorum cultores maiore sumptu, pauperes ac avaros tenuiore, in huiusmodi consecrationis ritu, sacrificia sua peregisse. Etiam vero in Diis discrimen, inter quos qui maioris erant auctoritatis, sumptuosioribus victimis propitiabantur, qui minoris, qualem Mercurium fuisse ex versibus praefatis liquet, leguminibus placabantur. Mos nam que erat, ut idem Scholiastes ad Plutum ob servat, in consecrandis ac collocandis imaginibus circumducere in pompa Ollas cum leguminibus decoctis, quae portabantur a feminis versicoloribus adornatas. Et illa ut primitias gratulatorias Diis tribuebant. Vide Anton. Van Dalen Schediassmate de Consecrationibus Ethnicis: Effinxêre eum iuvenem formosum, non tamen fucatum aut comptum, sed nativa quadam virtutis specie, vultu hilari, acribus oculis, in basi quadratâ; quae stabilitatis, ac firmitatis figura est: capite ac pedibus alatis, cum caduceo, cui duo dracones implicati. Et quidem, quod disciplinarum caelestium, ut eum manilius vocat Astronom. l. 1. Auctorem, eloquentiaeque ac Veritatis Praesidem, cubicum ac quadratum Antiquitas figuravit, unde Τετραγλώχιν Antzolog. l. 1. Epigr. a Leonide appellatur, hinc factum conicit Solerius, ut plerisque in locis pileus Doctoralis, qui magna sollennitate in Academiis conferri solet, formâ sit quadratâ: ut Italorum inprimis et Sinensium exemplô monostrat, l. de Pileo sect. 11. Caduceum eius, virgâ rectum, ad quam Herculeô nodô tevincti erant angues duo, masculus ac femina, egregie explicat fortunius Licetus de recond. Antiqq. Lucernis l. 6. c. 97. ubi de Lucerna Aegyptia in Adriani numismate ei sermo est. Sed et eundem, utpotelatronum quoque Deum, petasatum, i. e. coopertum, formavêre, quodhoc hominum genus alienis opibus, nocti tenebris tectum, inhiet. Porro saccellum quoque ei tribuerunt, seu marsupium a zona pendulum, quod Deus lucri ac Negotiatorum Praeses haberetur, quibus in more positum crat, in marsupio isi insmodi pecuniam circumferre, non apud Romanos modo, sed et Graecos: qua de re vide supra in voce Marsupium, item Mercatura. Fuit aut em communis Deus vocatus, et cum Deorum alii aerii, alii caelestes, alii marini, alii terrestres, vocarentur, solus Mercurius, utramque velut naturam caelestium aeriorumque ac terrestrium habere iudicatus est. Claudian. loc. cit.
Atlantis Tegeaee nepos; commune profundis
Et superis Numen, qui fas per limen utrumque
Solus habes, geminoque facis commercia mundo.
Hornius, qui Mercurium, primo Mecar seu Mecarium, a voce Hebraea Gap desc: Hebrew, qua Viri sapientes communiter antiquitus appellabantur, κατ᾿ ἐξοχὴν dictum vult, utpote inventorem omnium artium ac disciplianrum, non ab Aegyptiis modo et Graecis, sed et Barbaris gentibus innumeris habitum, Histor. Philos. l. 1. c. 5. cum cum Iove ibidem, ac cum Apolline, c. seq. eundem facit, cum nihil antiquis insolens sit, uni Deo diversa, ut officia, sic nomina, assignare. Ita quem Phoenices Kadmum, Aegyptii Thohuth, Libyes et Galli Herculem, Graecos Hermetem sive Kadmilum dixisse ostendit. Cum Minerva certe, ac Hercule communem aram statuamque habuit, ut videre est supra, in vocibus Hermathena et Hermeracla. Praecipuâ veneratione cultus est a Germanis antiquis, cui hostilem aciem devovere, et certis diebus humanis hostiis litare fuisse solitos, docet Tacit. Annal. l. 13. c. 57. et l. de Mor. Germ. c. 9. ab iis Teutatem dictum, docet Lucanus l. 1. v. 444.
Et quibus immitis placatur sanguine dirô
Teutates, horrensque feris altaribus Haesus.
De Gallis, vide supra, in voce Mercoria. Graeci Romanique in compitis civitatum ei statuas erigebant, Hermarum nomine; quadratas, sine manibus et brachiis, solô insignitas capite, in quarum medio virilia adsculpebantur: qui mos ab Atheniensibus ad alias gentes defluxit, Pausan. Messeniacis. Vide quoque Herodotum l. 2. Xenoph. de Magist. Equit. Servium ad Aen. l. 8. v. 138. Macrob. Saturnal. l. 1. c. 19. Valer. in Hieroglyphicis l, 35. ubi truncos hos Hermas vult esse indicia sermonis, qui suâpte vi polleat, ac sine manibus omnia conficiat, Fortun. Licetum de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 73. etc. Habuerunt istiusmodi Hermas Athenienses in Fanis, in viis, inque aedium vestibulis, illisque faciem Alcibiadis assinxêre, teste Arnobiô l. 6. contra Gent. Nomina iis a conditoribus, sic Hipparchai Hermae dictisunt. quos
Hipparchus Pisistrati fil. erexerat: Andocidis Hermes memoratur Corn. Nepoti in Alcibiade, c. 3. Accidit, ut una nocte omnes Hermae, deicerentur, praeter unum, qui ante ianuam Andocidis erat, Andocidisque vocatus est etc. Romani illos in triviis habebant erectos: erant que ex ligno, marmore, lapide communi, habebantque bases elogiis claroroum virorum inscriptas, ut ex Plut. in Cimone patet. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 9. cum Paralipom. Thom. Dempsteri. Cael. Rhodig. l. 17. c. 20. in sepulchralibus quoque columnis imponi consuvevisse Mercurti statuam, eo quod in animas defunctorum ius habere crederetur, docet: quem morem postea Solon, lege latâ, quâ sepulchrorum luxum circumcidebat, sustulit. Unde ad Isocratis tumulum, columnae sepulchrali statuam Sirenis superpositam legimus, apud Plut. de vit. 10. Rhet. Vide iterum Fortun. Licetum de Lucernis Ant. l. 6. c. 6. ubi columnam sepulchralem in Lucerna descriptam explicat. In Gymnasiis, nam et his praeera statuam eius non minus erectam fusse, docet Heliodorus l. 10. Illi die 19. primi mensis veteres Graecos sestum agitâsse, et mel ac ficus edentes dixisse γλυκὺ ἡ Α᾿λήθεια, dulcis est Veritas, memorat. Plut. de Isid. et Osir. etc. Adeius modum Michaelem Archangelum in amethysto Thuanaea, cum charecteribus variis, uti Basilidiani olim ac gnostici solebant, sculptum habes infra ubi de Michaele Archangelo. EPITHETA MERCURII, APUD GRAECOS ET ROMANOS. Α᾿γοραῖος dictus est, quod Athenis εν τῆ ἀγορᾷ, in Foro, ei statua erecta esset. Aliger, apud Statium Theb. l. 2. v. 1. a celeritate Artium, quas vitae humanae intulit. Barthius ad. l. Arcas, apud eundem l. 1. Sylv. 2. v. 18. Tegeaticus Arcas, Nunc plantis, nunc fronte volat, Sidon. Camillus, ab hetruscis vocatus est, quod minister esset Deorum: sic enim illi sacrorum ministros vocare erant soliti. Chrysorrapis, Graece χρυσόῤῥαπις, apud Musaeum et Orpheum Argonaut. v. 135. h. e. auream virgam gestans: quam ille ab Apolline, in compensationem fistulae ei donatae, accepisse fingitur Apollodoro. De cuius Virgae Mercurialis potestate et potentia peculiarem Tractationem, eamque satis Mysteriodem, in Superstitionum Magno Commentario se dare notat Casp. Barthius Animadversion. ad Papinium Statium Part. 2. p. 291. Communis est appellatus, ob rationem supra memoratam: Unde Proverb. Κοινὸς Ε῾ρμῆς, et
cum quis in itinere quidpiam invenisset, solebat praefari, Communi Mercuriô. Si vero duo forte convenirent, Heia commune quodcumque est lucri, clamâsse alter legitur, apud Phaedrum l. 5. fab. 7. Cyllenius, quem vide suô locô, Romae aedes duas habuit, totidem aediculas, aras et templum. Ε᾿μπολαῖος, quod Mercatorum curam gereret, Athenis est cultus. Ε᾿νόδιος it. Ε᾿υόδιος et Η῾γεμόνιος vide infra Viales Dii. Ε᾿ριούνιος, similiter ibidem. Ε῎υφρων, apud Orpheum, vide praelongum de eo Homeri Canticum. Λόγυς, apud Lucianum Mercede conductis Apolog. εὖ ἂν ἡμῖν ἔχῃ, καὶ τῷ Λογίῳ θύσομεν: ab Eloquentiae praesidentia. Eum enim cum Rhetorica, a Iove ad homines missum, memorat Aristides Platonicâ I. Sed et omnium scicntiarum consultus hôc nomine coli potuit, Nam τῆς ἱςτορίας ἔμπειρον sive πεπαιδευμένον Logion exponit Hesych., gnaarum omnis literaturae indicare volens, Barthius ubi supra. p. 91. Malevolus, teste Festô, dicebatur, quod in nullius spectaretur taberna. Μόνιμος, vide supra Dii, infra Sol. Παλιγκάπηλος, vide supra Ε᾿μπολαῖος. Προπύλαιος, appellatus est, quod aedium vestibula, ut supra vidimus, ei Athenis essent sacra. Στροφαῖος, a ςτρέφειν, quod post ianuas collocatus fures domibus insidiantes abigeret, et se verterc cogeret etc. Plura alia eius cognomina vide apud Scholiastes Aristophanis. Τρικέφαλος, vide infra Turium. Walcher. in hac voce. etc. Hactenus de Mercurio Numinis locô habito.
II.
MERCURIUS
qui et Ioannes, 54. Romanus Episcopus, A. C. 532. Vide et Iohannes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Mercurius — may refer to: Mercury (mythology) or Mercurius Mercurius (crater), a crater on the Moon Saint Mercurius OZ 13MSX2 Mercurius, a mobile suit from New Mobile Report Gundam Wing Pope John II, whose given name was Mercurius See also Mercury… …   Wikipedia

  • Mercurius [1] — Mercurius, 1) (Myth.), Gott der Kaufleute u. Diebe, s. Hermes; 2) (Zeichen ), der die Sonne in geringster Entfernung umkreisende Planet. Sein Abstand von der Sonne beträgt im Mittel 0,3870938 Theile des mittleren Erdabstandes von der Sonne, od. 8 …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Mercurius [2] — Mercurius, 1) Mönch, der wahrscheinlich im 10. Jahrh. in Unteritalien lebte; er schr.: Περὶ σφυγμοῦ (über den Puls), herausgegeben von Salvator Cyrillus, Neapel 1812. 2) Römischer Bischof, so v.w. S. Johannes 237) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Mercurĭus — Mercurĭus, s. Merkur …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Mercurius — Mercurĭus, Merkur, lat. Name des griech. Hermes (s.d.), erhielt in Rom bereits 495 v. Chr. einen eigenen Tempel und wurde namentlich von der Kaufmannsgilde verehrt …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Mercurius [2] — Mercurĭus (lat.), Quecksilber …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Mercurius — Mercurius, bei den Griechen Hermes, Sohn des Jupiter und der Maja, der Bote der Götter, Geleiter der abgeschiedenen Seelen in die Unterwelt, der Erfinder der Cithara, bei den Griechen das Ideal körperlicher u. geistiger Gewandtheit, daher der… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Mercurius — {{Mercurius}} Römischer Gott des Handels und der Händler, früh mit Hermes* gleichgesetzt. Wenn ein Verein sich »Merkur«, ein Hotel »Mercure« nennt, impliziert das den Hinweis: »Für Geschäftsleute«; bei einer Zeitung denkt man eher an den… …   Who's who in der antiken Mythologie

  • Mercurius — Bronzefigur des Mercurius (1./2. Jhdt.) Mercurius war ein Gott in der römischen Religion. Sein Name geht auf das lateinische Wort merx, Ware, zurück. Er wurde mit dem griechischen Hermes gleichgesetzt. Dessen Herkunft und übrige Eigenschaften… …   Deutsch Wikipedia

  • Mercurius, S. (6) — 6S. Mercurius, M. (25. Nov. al. 15. Juni, 26. Aug., 25. Oct.). Dieser hl. Mercurius, der Sohn eines Kriegsobersten aus Scythien, wie die Legende ziemlich unbestimmt erzählt, diente nach dem Menologium bei Ughellus (Ital. S. X. 299) und andern… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”